Huic sermoni interseruit Dominus Orationem Dominicam, quae octo partes habet: prima est captatio benevolentiae, quam sequuntur septem petitiones et diriguntur ad Deum Patrem, a quo petimus nobis dari panem nostrum supersubstantialem, id est Filium. Nam et Christus docuit nos ad petendum a Patre in nomine suo. Tres primae petitiones spectant ad vitam futuram, sicut: Sanctificetur, id est firmetur in nobis, nomen tuum. In hac vita quasi mobile est nomen patris ad filios, quia et Juda quandoque fuit Dei filius, quandoque non; pro qua etiam possibilitate movenda, dixit Apostolus: Timeo ne et ego ipse reprobus inveniar. In patria enim apparebunt filii, et immutabiliter erit Deus Pater eorum. Adveniat, id est ad te videndum veniat, regnum tuum. ut sit regnum in regno. Fiat voluntas tua sicut in coelo, et in terra, quasi, sicut coelestis Ecclesia nihil potest velle, nisi quod scit te velle, ita et illa, quae adhuc militat in terra, abdicatur voluntati tuae. Quatuor quae sequuntur ad militiam hujus vitae spectant, scilicet panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie, id est Christum, qui est supersubstantialis, id est super omnes substantias, et est panis noster in altari. Vel sunt duae dictiones super substantialem, et et est sensus: Da nobis hodie, id est in praesenti tempore; panem nostrum, id est Christum, qui proprius est fidelium, et hoc super panem, id est praeter panem substantialem, id est necessarium, ad sustentationem; quasi: Da nobis utrumque panem, animae et corporis. Lucas posuit quotidianum, quod de viatico tantum exponitur. Graecus habet epiusion; Hebraeus vero sogolla, id est praecipuum, vel egregium, vel peculiarem. Ob hoc forte Lucas videns Matthaeum dixisse sogolla, quod sonat peculiarem, dixit quotidianum. Graecus vero interpres Matthaei, quia vidit eum dixisse sogolla, quod sonat egregium, dixit epiusion. Tres quae sequuntur patent. Amen. Hebraeus in fine ponit unam ex his tribus, amen, sela, salem, quae sonat, vere semper pacem.